- ZUNIGA
- ZUNIGAFamilia in Hispania illustris, descendit a Didaco Lopezio de Zuniga sive Destunica Dn. de Beiar et Monterey, qui Iustitia maior Castellae fuit, atque ex Iohanna Garcia de Lievia, sive Leva, plures filios sustulit. In his I. Petrus de Zuniga, A. C. 1430. titulô Comitis de Ledesma et Placentiâ ornatus est, a Ioanne II. Castellae Rege et Alvarum atque Didacum Lopezium genuit. Ille Dux de Arevalo, Placentia et demum Beiar, sive Bexar, sive Veiar, creatus, ex primogenito Petro D. de Beiar, inter alios Franciscum de Zuniga, et Guzmannum M. de Ayamonte, nepotem habuit; patrem Teresae, quae hanc lineam terminans hereditatem de Beiar Ayamonte, Gibraleon et Bannares marito Francisco Comiti de Balalcazar, atque ita famil. de Sotomayor attulit. Praeterea Alvari II. Ducis de Beiar fil. naturalis fuit Petrus de Zuniga, Marchionum de Aquila Fuente Auctor. Alter vero Alvari filius Didacus, ab uxore Iohanna de la Cerda factus Dominus de Villora titulum, cum Cerdano etiam agnomine, propagavit ad posteros. Nec minius reliqui Alvari filii Alvarus et Franciscus posteritatem reliquerunt. Et quidem hic Dominus de Mirabel fuit, et ab uxore Maria Manuel de Sotomayor, dominium Alconchel obtinuit, sed utraque successio per Mariam Manuel de Zuniga ad familiam Davilarum est delaspsa, unde Marchiones Mirabellani orti sunt. Petri vero praefati fil. Didacus Lopezius A. C. 1467. Comes de Miranda creatus, uxorem habuit Aldonciam de Avellaneda, unde hoc Zunigensi cognomen a posteris adiectum, Comitibus his dein accessit titulus Ducum de Penneranda et Marchion. de Banneza. In eadem linea Iohannes de Zuniga et Avellaneda, Petri II. Comitis filius, ab uxore Stephania domus Requeseniae, in Catalonia, hereditatem crevit: unde reliqui de Zuniga et Requesenees, Barones de Maturel descendunt, in Mencia deficientes, quae M. Velezio et Comiti de Benavente nupsit. II. Minor natu filius Didaci Lopezii, familiae Auctoris, fuit Didacus Lopezius Monterey, qui ex priore matrimonio Elvirae heredis de Viedma et Ribera, Iohannem de Zuniga et Viedma, Vicecomit. de Monterey, patrem Teresiae (unde ad familiam de Ulloa et inde de Azebedo successio translata est) ex altero vero matrimonio Constantiae de Monte Salvo Petrum Dn. Baydes et Pedrosa genuit. Cuius filius Petrus Comes de Pedrosa creari meruit, posteris tamen Dominorum de Baydes titulô contentis. Tertius demum filius Didaci Lopezii, Petrique ac Didaci praedictorum frater, Inicus fuit Ortiz seu Arista de Zuniga, Marescallus Castellae et Iohannae Navarrenae maritus. Cuius filius Didacus Lopezius primogenitus Comes creatus est de Nieva, sed hunc titulum eius neptis Francisca Marito Anonio de Velasco attulit. Reliqui, Lupus Arista sive Oritz et Iohannes Lopezius, posteritatem etiam habuêre. Vide Spenerum, Theatr. Nob. Part. II.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.